martes, 5 de enero de 2010

FIESTA DE LOS REYES MAGOS- SANCTI MAGI ET SOLLEMNITAS EPIPHANIAE DOMINI


 Mañana se celebra la Fiesta de los Reyes Magos, con la que concluyen las celebraciones religiosas y PROFANAS de la Navidad. He aquí un breve texto en latín sobre los Reyes Magos y su fiesta: 

Sollemnitas Magorum, Sollemnitas Epiphaniae Domini sive Sollemnitas Theophaniae celebrata est secundum calendarium paganum, a.d. VIII Idus Ianuarias atque secundum calendarium christianum sextum diem mensis Ianuarii duodecim dies post 25 diem mensis Decembris, diem Nativitatis Christi. Hoc die parvuli vel ministrantes veste magorum induti ostia pulsant, hymnos cantant, poemata dicunt, mansionem ad omnem annum sequentem benedicunt et parvam pecuniam organizationibus caritativis precantur.
In Ecclesia Catholica hoc die memorantur trium Magorum adventus in Bethlehem et Iesu Christi baptismus.
Magi sive Sancti Magi sunt tres, cuius unus niger: Caspar, Melchior et Balthasar.
Secundum evangelium Sancti Matthaei, cum natus esset Iesus, Sancti Magi eum adoratum advenerunt dicentes: "Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus eum adorare." Magi pueri tria munera obtulerunt : aurum, thus et myrrham.
Paulatim multae fabulae vel legendae de Magis facta sunt et magi postremo ut tres reges describebantur, Reges Magi nominati. Ei tres terras continentes tum notas repraesentarent: Europam, Asiam et Africam. Nomina trium Magorum forsitan inventa sunt. Eorum unus (saepe, sed non semper, Balthasar) ut niger describitur, cur Africam repraesentat, sed in America Hispanica saeculorum XVII et XVIII non ut niger sed ut nativus Americanus praesentatur.
Sancti Magi patroni sunt Coloniae Agrippinae. Fama fert Flaviam Iuliam Helenam Augustam sanctam reliquias in Palaestina invenisse. Tum reliquiae Magorum Mediolanum portatae sunt. Deinde Caesar Augustus Fridericus I Barbarossa, postquam Mediolanum expugnavit, reliquias episcopo Coloniensi Rainoldo de Dassel dono dedit. Reliquiae 23 Iulii anni 1164 Coloniam advenere. Ex quo tempore Coloniae sunt.
Sextum diem Ianuarii sollemnitas nationalis operis vacua est in Austria, Italia, Hispania, Finnia, Graecia, Cyprus, Romania, Lituania, Tzekia et Slovacia.


Si tenéis la oportunidad de ver de cerca o hablar con los Reyes Magos durante la cabalgata o si, a media noche, probáis a sorprenderlos mientras ejecutan su trabajo, podéis  recitarles esta  poesía o himno en latín dedicado a los Magos de Oriente (seguro que flipan en colores!!!):

ORIENTIS REGES TRES SUNT NOS
REGES:
Orientis reges tres
Procul dona portantes
Per campos et montes imus,
Stellam illam sequentes. 
CHORUS:
O stella potens et mira,
Stella regalis pulchra,
Semper movens ad occasum
Duc nos ad claram lucem.
MELCHIOR:
Infans nate Bethlehem,
Portamus hanc coronam,
Rex aeterne, sempiterne,
Domine terrarum.
CHORUS: (repetitio)
O stella potens…
CASPAR:
Tu Sabaeum Tibi fero,
Thus dignum magno Deo;
Te laudantes et orantes
Colimus in caelo.
CHORUS: (repetitio)
O stella potens…
BALTHAZAR:
Myrrham amaram defero;
Circum te fumat caligo,
Te languentem et gementem,
Conditum in tumulo.
CHORUS: (repetitio)
O stella potens…
REGES:
Clarus surgit, O specta!
Deus, rex, et victima.
Alleluia, Alleluia,
Canunt caelum et terra.
CHORUS: (repetitio)
O stella potens…


SI BONI FUISTIS, MOLTA DONA HABEBITIS!!!

Mala creavit posuitque

No hay comentarios:

Publicar un comentario