jueves, 4 de marzo de 2010

LATINE ET MUSICA CLASSICA-ANNIVERSARIUS NATALIS ANTONII VIVALDI


In calendario Romano hodie ante diem quartum Nonas Martias est, quod a.d. IV Non. Mar. abbreviatur. In calendario Gregoriano quartus dies Martii dicitur.
In annis non bisextilibus dies anni sexagesimus tertius est et ad veris aequinoctium septendecim dies manent.
Hoc die anniversarius natalis Antonii Lucii Vivaldi, praeclarissimus compositor italianus Aetate Baroca, qui Venetiae quarto die Martii anno MDCLXXVIII natus fuit. 

Vivaldi, sacerdotalem gradum acceperat, sed numquam, tenuem valetudinem excusatus, hoc ministerium gessit. At inter Venetianos presbyter ruber propter colorem rubrum capillorum appellatus erat.
  Vivaldi Baroco genere vir praestantissimo ingenio musicali praeditus fuit et multa celeberrimaque opera sacrae atque profanae modi classici musicae composuit: vocum et tibiarum nervorumque cantus, symphonias camerales, musicam arcubus effectam, dramata musica, etc. 
Propter concentus violinicus a Vivaldi compositos, ego fidiculae violinae artem didici et hodie cum manibus meis Vivaldi opera canere possum.

                              Quattuor tempora anni
Musica violinica vivaldiana audiente, Mala hoc scripsit

No hay comentarios:

Publicar un comentario